[79]
itaque confiteor — licet enim iam impune hoc praesertim in
loco confiteri — quod Oppianici non modo vita sed etiam
nomen ante illud tempus populo ignotum fuisset, indignissimum
porro videretur circumventum esse innocentem
pecunia, hanc deinde suspicionem augeret Staieni improbitas
et non nullorum eius similium iudicum turpitudo, causam
autem ageret L. Quinctius1, homo cum summa potestate
praeditus2 tum ad inflammandos animos multitudinis accommodatus3,
summam illi4 iudicio5 invidiam infamiamque esse
conflatam. atque in hanc flammam recentem6 tum C.
Iunium qui illi quaestioni praefuerat iniectum esse7 memini,
et illum hominem aedilicium iam praetorem opinionibus
omnium8 constitutum non disceptatione dicendi sed clamore
hominum9 de foro atque adeo de civitate esse sublatum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.