[20]
cum manifesto
venenum deprehendisset quod vir matris Oppianicus ei
paravisset, et res non coniectura sed oculis et manibus1
teneretur2, neque in causa ulla dubitatio posset3 esse, accusavit
Oppianicum; quam constanter et quam diligenter postea
dicam; nunc hoc scire vos volui4, nullam huic aliam accusandi
causam fuisse nisi uti5 propositum vitae periculum et
cotidianas capitis insidias hac una ratione vitaret6. atque
ut intellegatis eis7 accusatum esse criminibus Oppianicum ut
neque accusator timere8 neque reus sperare debuerit9, pauca
vobis illius iudici crimina exponam; quibus cognitis nemo
vestrum mirabitur illum diffidentem rebus suis ad Staienum10
atque ad pecuniam confugisse.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.