[196]
non illi vos de unius municipis fortunis arbitrantur sed
de totius municipi statu dignitate commodisque omnibus
sententias esse laturos. summa est enim, iudices, hominis
in communem municipi rem diligentia, in singulos municipes
benignitas, in omnis homines iustitia et fides. praeterea
nobilitatem illam inter suos locumque a maioribus traditum
sic tuetur ut maiorum gravitatem, constantiam, gratiam,
liberalitatem adsequatur. itaque eis1 eum verbis publice
laudant ut non solum testimonium suum iudiciumque significent
verum etiam curam animi ac dolorem. quae dum
laudatio recitatur, vos, quaeso, qui eam2 detulistis adsurgite.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.