[194]
nunc vero quid agat, quid moliatur,
quid denique cotidie cogitet quem ignorare nostrum1
putat? quos appellarit, quibus pecuniam promiserit,
quorum fidem pretio labefactare conata sit tenemus. quin
etiam nocturna sacrificia quae putat2 occultiora esse sceleratasque
eius preces et nefaria vota cognovimus; quibus illa
etiam deos immortalis de suo scelere testatur neque intellegit
pietate et religione et iustis precibus deorum mentis, non
contaminata superstitione neque ad scelus perficiendum
caesis hostiis posse placari. cuius ego furorem atque
crudelitatem deos immortalis a suis aris atque templis
aspernatos esse confido.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.