[187]
quaero abs te, Oppianice1, servo tuo Nicostrato
quid factum esse dicas, quem tu, cum hunc brevi tempore
accusaturus esses, Romam deducere, dare potestatem indicandi,
incolumem denique servare quaestioni, servare his
iudicibus, servare huic tempori debuisti. nam Stratonem
quidem, iudices, in crucem esse actum2 exsecta scitote
lingua; quod nemo Larinatium est3 qui nesciat. timuit
mulier amens non suam conscientiam, non odium municipum,
non famam omnium, sed, quasi non omnes eius
sceleris testes essent futuri, sic metuit ne condemnaretur
extrema servoli4 voce morientis5.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.