[178]
redditur Oppianico Nicostratus, Larinum ipsa
proficiscitur cum suis maerens quod iam certe incolumem
filium fore putabat, ad quem non modo1 verum crimen
sed ne ficta quidem suspicio perveniret, et cui non modo
aperta inimicorum oppugnatio sed ne occultae quidem
matris insidiae nocere potuissent. Larinum postquam
venit, quae a Stratone2 illo3 venenum antea viro suo datum
sibi persuasum esse simulasset, instructam ei continuo et
ornatam Larini medicinae exercendae causa tabernam dedit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.