[160]
haec si T. Attius aut
cognovisset aut cogitasset, profecto ne conatus quidem esset
dicere, id quod multis verbis egit, iudicem quod ei videatur
statuere et non devinctum legibus esse oportere. quibus
de rebus mihi pro Cluenti voluntate nimium, pro rei1 dignitate
parum, pro vestra prudentia satis dixisse videor.
reliqua perpauca sunt; quae quia vestrae quaestionis
erant, idcirco illi statuerunt fingenda esse sibi2 et proferenda
ne omnium turpissimi reperirentur, si in iudicium nihil
praeter invidiam attulissent.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.