[45]
nam habitus
usque ad illius iudici tempus nullum testamentum umquam
fecerat; neque enim1 legare quicquam eius modi matri poterat
in2 animum inducere neque testamento nomen omnino
praetermittere parentis. id cum Oppianicus sciret — neque
enim erat obscurum — intellegebat habito mortuo bona
eius omnia ad matrem esse ventura; quae ab sese postea
aucta pecunia maiore praemio, orbata filio minore periculo
necaretur. itaque his rebus incensus qua ratione habitum
veneno tollere conatus sit cognoscite.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.