[119]
video igitur, iudices, animadvertisse censores in iudices
quosdam illius consili Iuniani, cum istam ipsam causam
subscriberent. hic illud primum1 commune proponam,
numquam animadversionibus censoriis hanc civitatem ita
contentam ut rebus iudicatis fuisse. neque in re nota
consumam tempus; exempli causa2 ponam illud unum3,
C. Getam, cum a L. Metello et Cn. Domitio censoribus ex
senatu eiectus esset, censorem esse ipsum postea4 factum
et, cuius mores erant a censoribus5 reprehensi, hunc postea
et populi Romani et eorum qui in ipsum animadverterant
moribus praefuisse. quod si illud iudicium putaretur, ut
ceteri turpi iudicio damnati in perpetuum omni honore ac
dignitate privantur, sic hominibus ignominia notatis neque ad
honorem aditus neque in curiam reditus esset.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.