[93]
quid
ergo est causae quod nunc nostra defensio audiatur tanto
silentio, tum1 Iunio defendendi sui potestas erepta sit? quia
tum in causa nihil erat praeter invidiam, errorem, suspicionem,
contiones cotidianas seditiose2 ac populariter concitatas.
accusabat tribunus plebis idem in contionibus, idem
ad subsellia; ad iudicium non modo de contione sed
etiam cum ipsa contione veniebat. gradus illi Aurelii tum
novi quasi pro theatro illi iudicio aedificati videbantur;
quos ubi accusator concitatis hominibus complerat, non
modo dicendi ab reo sed ne surgendi quidem potestas
erat.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.