[90]
quid? illa tandem quaestio aut disceptatio
aut iudicium fuit? putabo fuisse. dicat qui volt hodie de
illo populo concitato, cui tum populo1 mos gestus est, qua de
re Iunius causam dixerit; quemcumque rogaveris2, hoc respondebit,
quod pecuniam acceperit, quod innocentem circumvenerit.
est haec opinio. at, si ita esset, hac lege
accusatum fuisse3 oportuit qua accusatur habitus. at
ipse ea lege quaerebat. paucos dies exspectasset4 Quinctius.
at neque privatus accusare nec sedata iam5 invidia
volebat. videtis igitur non in causa sed in tempore ac
potestate spem omnem accusatoris fuisse.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.