[8]
tametsi permulta sunt quae mihi,
ante quam de causa dico, de communibus invidiae periculis
dicenda esse videantur, tamen ne diutius oratione mea suspensa
exspectatio vestra teneatur adgrediar ad crimen cum
illa deprecatione, iudices, qua mihi saepius utendum esse
intellego, sic ut me audiatis, quasi hoc tempore haec causa
primum dicatur, sicuti dicitur1, non quasi saepe iam dicta et
numquam probata sit. hodierno enim die primum veteris
istius2 criminis diluendi potestas est data, ante hoc tempus
error in hac causa atque invidia versata est. quam ob
rem, dum multorum annorum accusationi breviter dilucideque
respondeo, quaeso ut me, iudices, sicut3 facere instituistis,
benigne attenteque audiatis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.