[28]
atque hunc tantum
maerorem matri prius hominum rumor quam quisquam ex
Oppianici familia nuntiavit. illa cum uno tempore audisset
sibi non solum filium sed etiam exsequiarum munus ereptum,
Larinum confestim exanimata venit et ibi de integro
funus iam sepulto filio fecit. dies nondum decem intercesserant
cum ille alter filius infans necatur. itaque nubit
Oppianico continuo Sassia laetanti iam animo et spe optime1
confirmato2, nec mirum quae se non nuptialibus donis sed
filiorum funeribus esse3 delenitam videret. ita, quod4 ceteri
propter liberos pecuniae cupidiores solent esse5, ille propter
pecuniam liberos amittere iucundum esse duxit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.