[72]
itaque minime amarus1
eis2 visus est qui aliquid ex eius sermone speculae3 degustarant4.
Vnus et alter dies intercesserat cum res parum
certa videbatur; sequester et confirmator pecuniae desiderabatur.
tum appellat hilari5 voltu hominem Bulbus ut
blandissime6 potest: 'quid tu' inquit 'Paete?7' — hoc enim
sibi Staienus cognomen ex imaginibus Aeliorum8 delegerat ne,
si se Ligurem fecisset, nationis magis suae9 quam generis uti
cognomine videretur — 'qua de re mecum locutus es, quaerunt
a me ubi sit pecunia.' hic ille planus10 improbissimus
quaestu iudiciario pastus, qui illi pecuniae quam condiderat
spe iam atque animo incubaret11, contrahit frontem —
recordamini faciem atque illos eius fictos simulatosque
voltus12 — et, qui esset totus ex fraude et mendacio factus
quique ea vitia quae ab13 natura habebat etiam studio atque
artificio quodam malitiae condivisset14, pulchre adseverat sese
ab Oppianico destitutum15 atque hoc addit testimoni, sua
illum sententia, cum16 palam omnes laturi essent, condemnatum
iri.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4 degustarant a: degustarat ςMbψ (om. ς)
6 blandissime Mμ: placidissime a
7 Paete a: Pacete Mμ: facete b2ψ2
8 aliorum a
9 suae om. a
10 planus Mς, Gellius xvi. 7. 10: plane ς: planius ba
12 voltus queritur se ab Oppianico destitutum add. codd., del. Peterson
14 condidisset a
15 sese... destitutum del. Madvig
16 cum quam b1
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.