[71]
capit hoc consili1 ut pecuniam
quibusdam iudicibus levissimis polliceatur, deinde eam
postea supprimat ut, quoniam gravis homines sua sponte
severe iudicaturos putabat, eos qui leviores erant destitutione
iratos Oppianico redderet. itaque, ut erat semper praeposterus
atque perversus, initium facit a Bulbo et eum, quod
iam diu nihil quaesierat, tristem atque oscitantem leviter
impellit. 'quid tu?' inquit 'ecquid me adiuvas, Bulbe,
ne gratiis rei publicae serviamus?' ille vero simul atque
hoc audivit 'ne gratiis': 'quo voles2' inquit 'sequar; sed
quid adfers?' tum ei3 quadraginta milia, si esset absolutus
Oppianicus, pollicetur et eum ut ceteros appellet quibuscum
loqui consuesset rogat atque etiam ipse conditor totius
negoti Guttam aspergit huic Bulbo.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.