[63]
multa dici possunt qua re
ita necesse fuerit iudicari, sed ego occurram exspectationi
vestrae, iudices. nam etsi1 a vobis sic audior ut numquam
benignius neque attentius quemquam auditum putem, tamen
vocat me alio iam dudum tacita vestra exspectatio quae
mihi obloqui videtur: 'quid ergo? negasne illud iudicium
esse corruptum?2' non nego, sed ab hoc corruptum non
esse confirmo. 'A quo igitur est corruptum?' opinor,
primum, si incertum fuisset quisnam exitus illius iudici
futurus esset, veri similius tamen esset eum potius corrupisse
qui metuisset ne ipse condemnaretur quam illum3
qui veritus esset ne alter absolveretur; deinde, cum esset
non4 dubium quid iudicari necesse esset, eum certe potius
qui sibi aliqua5 ratione diffideret quam eum qui omni ratione
confideret; postremo certe potius illum qui bis apud eos
iudices offendisset quam eum qui bis causam6 probavisset.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.