[17]
initium quod huic cum matre fuerit simultatis audistis.
pertinuisse hoc ad causam tum1 cum reliqua cognoveritis
intellegetis. nam illud me non praeterit, cuiuscumque
modi2 sit mater3, tamen in iudicio fili de turpitudine parentis
dici vix oportere. non essem ad ullam causam idoneus,
iudices, si hoc quod in communibus hominum sensibus
atque in ipsa4 natura positum atque infixum est, id ego, qui
ad hominum5 pericula defendenda6 adiungerer7, non viderem;
facile intellego non modo reticere homines parentum iniurias
sed etiam animo aequo ferre oportere. sed ego
ea quae ferri possunt ferenda, quae taceri tacenda esse
arbitror.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.