[38]
qui cum unum iam et alterum diem desideraretur
neque in eis locis ubi ex consuetudine quaerebatur
inveniretur, et Oppianicus in foro Larinatium dictitaret
nuper se et suos amicos testamentum eius obsignasse, liberti
Asuvi et non nulli amici, quod eo die quo postremum
Asuvius visus erat Avillium cum eo fuisse et a multis visum
esse constabat, in eum invadunt et hominem ante pedes Q.1
Manli2 qui tum erat triumvir constituunt. atque illic3 continuo
nullo teste, nullo indice recentis4 malefici conscientia
perterritus omnia, ut a me paulo ante dicta sunt, exponit
Asuviumque a sese5 consilio Oppianici interfectum fatetur.
extrahitur domo latitans Oppianicus a Manlio;
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.