[31]
neque est hoc satis; tametsi in ipso
fraterno parricidio nullum scelus praetermissum videtur,
tamen ut ad hoc nefarium facinus accederet aditum sibi
aliis sceleribus ante munivit. nam cum esset gravida
Auria, fratris uxor, et iam appropinquare partus putaretur1,
mulierem veneno interfecit ut una illud2 quod erat ex fratre
conceptum necaretur. post fratrem adgressus est; qui
sero iam exhausto illo poculo mortis3, cum et de suo et de
uxoris interitu clamaret testamentumque mutare cuperet, in
ipsa significatione huius voluntatis est mortuus. ita mulierem
ne partu eius ab hereditate fraterna excluderetur
necavit; fratris autem liberos prius vita privavit quam illi
hanc a natura lucem4 accipere potuerunt; ut omnes intellegerent
nihil ei clausum, nihil5 sanctum esse posse a6 cuius
audacia fratris liberos ne materni quidem corporis custodiae
tegere potuissent7.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.