[3]
sed in hac1 difficultate illa me res
tamen, iudices, consolatur quod vos de criminibus sic audire
consuestis ut eorum omnium2 dissolutionem ab oratore quaeratis,
ut non existimetis plus vos ad salutem reo largiri
oportere quam quantum defensor purgandis criminibus consequi
et dicendo probare potuerit. de invidia autem sic
inter nos3 disceptare debetis ut non quid dicatur a nobis
sed quid oporteat dici consideretis. agitur enim in criminibus
A. Cluenti proprium periculum, in invidia causa
communis. quam ob rem alteram partem causae sic agemus
ut vos doceamus, alteram sic ut oremus; in altera
diligentia vestra nobis adiungenda est, in altera fides imploranda.
nemo est enim qui invidiae sine vestro ac sine
talium virorum subsidio possit resistere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.