[21]
ab eodem imperatore classem magnam et ornatam
quae ducibus Sertorianis ad Italiam studio atque odio1
inflammata2 raperetur superatam esse atque depressam;
magnas hostium praeterea copias multis proeliis esse deletas
patefactumque nostris legionibus esse Pontum qui antea3
populo Romano ex omni aditu clausus fuisset; Sinopen
atque Amisum, quibus in oppidis erant domicilia regis omnibus
rebus ornata ac referta4, ceterasque urbis Ponti et Cappadociae
permultas uno aditu adventuque esse captas5;
regem spoliatum regno patrio atque avito ad alios se reges
atque ad alias gentis supplicem contulisse; atque haec
omnia salvis populi Romani sociis atque integris vectigalibus
esse gesta. satis opinor hoc esse6 laudis atque ita,
Quirites, ut hoc vos intellegatis7, a nullo istorum qui huic
obtrectant legi atque causae L. Lucullum similiter ex hoc
loco esse laudatum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.