[69]
quae cum ita sint, C. Manili, primum istam tuam et
legem et voluntatem et sententiam laudo vehementissimeque
comprobo; deinde te hortor ut auctore populo Romano
maneas in sententia neve cuiusquam vim aut minas pertimescas.
primum in te satis esse animi perseverantiaeque1
arbitror; deinde, cum tantam multitudinem tanto cum2
studio adesse videamus3 quantam iterum nunc in eodem
homine praeficiendo videmus, quid est quod aut de re aut
de perficiendi4 facultate dubitemus? ego autem, quicquid
est in me5 studi, consili, laboris, ingeni, quicquid hoc
beneficio populi Romani atque hac potestate praetoria,
quicquid auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad
hanc rem conficiendam tibi et populo Romano polliceor ac
defero testorque omnis deos,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.