[68]
qua re nolite dubitare quin1 huic uni credatis omnia qui inter2
tot annos3 unus inventus est quem socii in urbis suas cum
exercitu venisse gauderent4.
quod si auctoritatibus hanc causam, Quirites, confirmandam
putatis, est vobis auctor vir bellorum omnium
maximarumque rerum peritissimus, P. Servilius, cuius tantae
res gestae terra marique exstiterunt ut, cum de bello
deliberetis, auctor vobis gravior esse nemo5 debeat; est C.
Curio, summis vestris beneficiis6 maximisque rebus gestis,
summo ingenio et prudentia praeditus, est Cn. Lentulus in
quo omnes pro amplissimis vestris honoribus summum
consilium, summam gravitatem esse cognostis7, est C. Cassius,
integritate, veritate8, constantia singulari. qua re videte ut
horum9 auctoritatibus illorum10 orationi qui dissentiunt respondere
posse videamur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Quirites, quin Lambinus
2 inter intra b2
3 tot annos HE: annos tot Tδ est H: sit cett.
4 gauderent (-et) H: gaudeant cett.
5 esse nemo Tδ: nemo esse HE (cf. Zielinski p. 199)
6 beneficiis usus add. Lambinus (malim adfectus, cf. §§51, 71)
7 cognostis HT: cognovistis E: cognoscitis δ
8 veritate H: virtute cett. (cf. Verr. i. 4)
9 ut horum num horum b2ψ, ed. R: unde horum ς mg.: horumne Madvig: fort. utrum horum
10 illorum eorum H
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.