[16]
quo tandem igitur1 animo esse existimatis aut eos qui vectigalia
nobis pensitant, aut eos qui exercent atque exigunt,
cum duo reges cum maximis copiis propter2 adsint, cum una
excursio equitatus perbrevi tempore totius anni vectigal
auferre possit, cum publicani familias maximas quas in
salinis3 habent, quas in agris, quas in portibus4 atque5 in custodiis
magno periculo se habere arbitrentur? putatisne vos
illis rebus frui posse, nisi eos qui vobis fructui sunt6 conservaveritis7
non solum, ut ante dixi, calamitate sed etiam
calamitatis formidine liberatos?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 igitur H: om. cett.
2 propter Et: prope Hδ: om. π adsint HEς: adsunt btψ: absint codd. Vrsini
3 salinis saltibus Hotoman (de Cappadociae salinis cf. Plin. N. H. xxxi. 7, §§73, 77, 82)
5 atque in H: atque cett.
6 fructuosi sunt δ (contra Arusian. K. vii. 474)
7 conservaritis E: conservetis H (contra Arusian.)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.