[57]
quo mihi etiam indignius videtur obtrectatum
esse adhuc, Gabinio dicam anne Pompeio an utrique, id
quod est verius, ne legaretur A. Gabinius Cn. Pompeio
expetenti ac postulanti. Vtrum ille qui postulat ad tantum
bellum legatum1 quem velit idoneus non est qui impetret,
cum ceteri ad expilandos socios diripiendasque provincias
quos voluerunt2 legatos eduxerint, an ipse cuius lege salus
ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus constituta
est expers esse debet eius imperatoris3 atque eius4
exercitus qui consilio ac periculo illius5 est constitutus?
an C.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.