[55]
nos quorum maiores Antiochum regem classe Persenque1
superarunt omnibusque2 navalibus pugnis Carthaginiensis,
homines in maritimis rebus exercitatissimos paratissimosque3,
vicerunt, ei nullo in loco iam4 praedonibus pares esse poteramus.
nos qui5 antea non modo Italiam tutam habebamus
sed omnis socios in ultimis oris auctoritate nostri imperi
salvos praestare poteramus, tum cum insula Delus6 tam
procul a nobis in Aegaeo mari posita, quo omnes undique
cum mercibus atque oneribus commeabant, referta divitiis,
parva, sine muro nihil timebat, idem non modo provinciis
atque oris Italiae maritimis ac portibus7 nostris sed etiam
Appia iam via carebamus8. et eis temporibus nonne9 pudebat
magistratus populi Romani in hunc ipsum locum escendere10,
cum eum nobis maiores nostri exuviis nauticis et classium
spoliis ornatum reliquissent!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Persenque Hψ: Persemque cett.
2 omnibusque om. H
3 simul in maritimis rebus homines exercitatissimosque vicerunt H
4 iam om. H
5 nos qui HE: nos quoque qui cett.
7 portubus Eb
8 provinciis... carebamus de provinciis... caperebamur (i. e. capiebamur, cf. §§33, 53) H
9 nonne H: non cett.
10 escendere H: ascendere cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.