[41]
itaque omnes1 nunc in eis locis Cn.
Pompeium sicut aliquem non ex hac urbe missum sed de
caelo delapsum intuentur; nunc denique incipiunt credere
fuisse homines Romanos hac quondam2 continentia, quod
iam nationibus exteris incredibile ac falso memoriae proditum
videbatur; nunc imperi vestri splendor illis gentibus
lucem adferre coepit3; nunc intellegunt non sine causa
maiores suos tum cum ea4 temperantia magistratus habebamus5
servire populo Romano quam imperare aliis maluisse.
iam vero ita faciles aditus ad eum privatorum, ita liberae
querimoniae de aliorum iniuriis esse dicuntur, ut is qui
dignitate principibus excellit facilitate infimis par esse
videatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.