[39]
cuius
legiones sic in Asiam pervenerint ut non modo manus tanti
exercitus sed ne vestigium quidem cuiquam pacato nocuisse
dicatur? iam vero quem ad modum milites hibernent
cotidie sermones ac litterae perferuntur; non modo ut
sumptum faciat in militem nemini vis adfertur sed ne
cupienti quidem quicquam1 permittitur. hiemis enim non
avaritiae perfugium maiores nostri in sociorum atque amicorum
tectis esse voluerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.