[7]
et quoniam semper
appetentes gloriae praeter ceteras gentis atque avidi laudis
fuistis, delenda vobis est1 illa macula Mithridatico bello
superiore concepta2 quae penitus iam3 insedit ac nimis inveteravit
in populi Romani nomine, quod is qui uno die tota
in Asia tot in civitatibus uno nuntio atque una significatione4
omnis5 civis Romanos necandos trucidandosque curavit, non
modo adhuc poenam nullam suo dignam scelere6 suscepit
sed ab illo tempore annum iam tertium et vicesimum regnat7,
et ita regnat ut se non Ponti8 neque Cappadociae latebris occultare
velit sed emergere ex9 patrio regno atque in vestris
vectigalibus, hoc est in Asiae luce, versari.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.