[53]
quid? tum, per deos immortalis! si
plus apud populum Romanum auctoritas tua quam ipsius
populi Romani salus et vera causa valuisset, hodie hanc
gloriam atque hoc orbis terrae imperium teneremus1? an
tibi tum imperium hoc esse2 videbatur cum populi Romani
legati quaestores praetoresque3 capiebantur, cum ex omnibus
provinciis commeatu et privato et publico prohibebamur,
cum ita clausa nobis erant maria omnia ut neque privatam
rem transmarinam neque publicam iam obire possemus?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.