[52]
Pompeio summa esse omnia. quid igitur ait Hortensius?
si uni omnia tribuenda sint, dignissimum1 esse
Pompeium, sed ad unum tamen omnia deferri non oportere.
obsolevit iam ista oratio2 re multo magis quam verbis
refutata. nam tu idem, Q. Hortensi, multa pro tua summa
copia ac singulari facultate dicendi et in senatu contra
virum fortem, A. Gabinium3, graviter ornateque dixisti, cum
is de uno imperatore contra praedones constituendo legem
promulgasset, et ex hoc ipso loco permulta item4 contra eam
legem verba fecisti.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.