[46]
age vero
illa res quantam declarat eiusdem hominis apud hostis
populi Romani auctoritatem, quod ex locis tam longinquis
tamque diversis tam brevi tempore omnes huic se uni
dediderunt1! quod a communi2 Cretensium legati, cum in
eorum insula noster imperator exercitusque esset, ad Cn.
Pompeium in ultimas prope terras venerunt3 eique se omnis
Cretensium civitates dedere velle dixerunt! quid? idem
iste Mithridates nonne ad eundem Cn. Pompeium legatum
usque in4 Hispaniam misit? eum quem Pompeius legatum
semper iudicavit, ei quibus erat molestum5 ad eum potissimum
esse missum speculatorem quam legatum iudicari6 maluerunt.
potestis igitur iam constituere, Quirites7, hanc auctoritatem
multis postea rebus gestis magnisque vestris iudiciis amplificatam
quantum apud illos reges, quantum apud exteras
nationes valituram esse existimetis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.