[36]
est haec divina atque incredibilis virtus imperatoris.
quid? ceterae quas paulo ante commemorare coeperam
quantae atque quam multae sunt! non enim bellandi
virtus solum in summo ac perfecto imperatore quaerenda
est sed multae sunt artes eximiae huius administrae comitesque
virtutis. ac primum quanta innocentia debent esse
imperatores, quanta deinde in omnibus1 rebus temperantia,
quanta fide, quanta facilitate2, quanto ingenio, quanta
humanitate! quae breviter qualia sint in Cn. Pompeio consideremus.
summa enim sunt omnia3, Quirites4, sed ea
magis ex5 aliorum contentione quam ipsa per sese cognosci
atque intellegi possunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.