[13]
vident enim1
et sentiunt hoc idem quod vos, unum virum esse in quo
summa2 sint omnia, et eum propter esse3, quo etiam carent
aegrius; cuius adventu ipso atque nomine, tametsi ille ad
maritimum bellum venerit, tamen impetus hostium repressos
esse intellegunt ac retardatos. hi vos, quoniam libere loqui
non licet, taciti4 rogant ut se quoque5 dignos existimetis
quorum salutem tali viro commendetis, atque hoc etiam
magis quod ceteras in provincias eius modi homines cum
imperio mittimus ut, etiam si ab hoste defendant, tamen
ipsorum adventus in6 urbis sociorum non multum ab hostili
expugnatione differant, hunc audiebant antea, nunc praesentem
vident tanta temperantia, tanta mansuetudine, tanta
humanitate ut ei beatissimi esse videantur apud quos ille
diutissime commoretur7.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 enim H: om. cett.
2 summa om. H
4 taciti H: tacite cett.
5 quoque sicut ceterarum provinciarum socios add. codd.: ego delevi: quod ceteras in provincias eiusmodi H (cf. §65): quod ceteros in provinciam (hanc provinciam coni. Lambinus) eiusmodi Et: quod ceteros eiusmodi in provinciam Wπς: quam ceteros quod eiusmodi in provinciam b2ψ2
7 commoretur H (corr. m. 1), Lambinus: commoratur cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.