[31]
testes
nunc1 vero iam omnes orae atque omnes terrae gentes2
nationes, maria denique3 omnia cum universa tum in singulis
oris omnes sinus atque portus. quis enim toto mari locus
per hos annos aut tam firmum habuit praesidium ut tutus
esset, aut tam fuit abditus ut lateret? quis navigavit qui
non se aut mortis aut servitutis periculo committeret, cum
aut hieme aut referto praedonum mari navigaret? hoc
tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum
atque dispersum quis umquam arbitraretur aut ab omnibus
imperatoribus uno anno aut omnibus annis ab uno imperatore
confici posse?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.