[29]
iam vero virtuti Cn. Pompei quae potest oratio par
inveniri? quid est quod quisquam1 aut illo dignum aut
vobis novum aut cuiquam inauditum possit adferre2? neque
enim solae sunt3 virtutes imperatoriae quae volgo existimantur,
labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in
agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo,
quae tanta sunt in hoc uno quanta in omnibus reliquis
imperatoribus quos aut vidimus aut audivimus non fuerunt.
Testis est Italia quam ille ipse4 victor L.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.