[27]
satis multa mihi1 verba fecisse videor qua re2 esset hoc
bellum genere ipso necessarium, magnitudine periculosum.
restat ut de imperatore ad id bellum deligendo ac tantis
rebus praeficiendo dicendum esse videatur. Vtinam, Quirites,
virorum fortium atque innocentium copiam tantam
haberetis ut haec vobis deliberatio difficilis esset quemnam
potissimum tantis rebus ac tanto bello praeficiendum putaretis!
nunc vero cum sit unus Cn. Pompeius qui non modo
eorum hominum qui nunc sunt gloriam sed etiam antiquitatis
memoriam virtute superarit3, quae res est quae cuiusquam
animum in hac causa dubium facere possit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.