[8]
'est
enim turpe iudicium.' ex facto quidem turpi. videte
igitur quam inique accidat, quia res indigna sit, ideo
turpem existimationem sequi; quia turpis existimatio sequatur,
ideo rem indignam non vindicari. ac si qui mihi hoc
iudex recuperatorve dicat: 'potuisti enim leviore actione
confligere, potuisti ad tuum ius faciliore et commodiore
iudicio pervenire; qua re aut muta actionem aut noli mihi
instare ut iudicem tamen,' is aut timidior videatur quam
fortem, aut cupidior quam sapientem iudicem esse aequum
est, si aut mihi praescribat quem ad modum meum ius
persequar, aut ipse id quod ad se delatum sit non audeat
iudicare. etenim si praetor is qui iudicia dat numquam
petitori praestituit qua actione illum uti velit, videte quam
iniquum sit constituta iam re iudicem quid agi potuerit aut
quid possit, non quid actum sit quaerere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.