[65]
atque illud in tota defensione tua mihi maxime mirum
videbatur, te dicere iuris consultorum auctoritati obtemperari
non oportere. quod ego tametsi non nunc primum
neque in hac causa solum audio, tamen admodum mirabar
abs te quam ob rem diceretur. nam ceteri tum ad istam
orationem decurrunt cum se in causa putant habere aequum
et bonum quod defendant; si contra verbis et litteris et,
ut dici solet, summo iure contenditur, solent eius modi
iniquitati aequi et boni nomen dignitatemque opponere.
tum illud quod dicitur, '“sive nive”,' inrident, tum aucupia
verborum et litterarum tendiculas in invidiam vocant, tum
vociferantur ex aequo et bono, non ex callido versutoque
iure rem iudicari oportere; scriptum sequi calumniatoris
esse bonique iudicis voluntatem scriptoris auctoritatemque
defendere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.