[57]
de liberis autem quisquis est,
procuratoris nomine appelletur; non quo omnes sint aut
appellentur procuratores qui negoti nostri aliquid gerant,
sed in hac re cognita sententia interdicti verba subtiliter exquiri
omnia noluerunt. non enim alia causa est aequitatis
in uno servo et in pluribus, non alia ratio iuris in hoc genere
dumtaxat, utrum me tuus procurator deiecerit, is qui
legitime procurator dicitur, omnium rerum eius qui in Italia
non sit absitve rei publicae causa quasi quidam paene
dominus, hoc est alieni iuris vicarius, an tuus colonus aut
vicinus aut cliens aut libertus aut quivis qui illam vim deiectionemque
tuo rogatu aut tuo nomine fecerit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.