[14]
quam personam iam ex cotidiana
vita cognostis, recuperatores, mulierum adsentatoris,
cognitoris viduarum, defensoris nimium litigiosi, contriti ad
regiam, inepti ac stulti inter viros, inter mulieres periti
iuris et callidi, hanc personam imponite Aebutio. is enim
Caesenniae fuit Aebutius—ne forte quaeratis, num propinquus?—nihil
alienius—amicus a patre aut a viro traditus?
—nihil minus—quis igitur? ille, ille quem supra deformavi,
voluntarius amicus mulieris non necessitudine aliqua, sed
ficto officio simulataque sedulitate coniunctus magis opportuna
opera non numquam quam aliquando fideli.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.