[48]
tendit1 ad vos virgo Vestalis manus supplices easdem quas
pro vobis dis immortalibus tendere consuevit. Cavete ne
periculosum superbumque sit eius vos obsecrationem repudiare
cuius preces si di aspernarentur, haec salva esse
non possent2. videtisne subito, iudices, virum fortissimum,
M. Fonteium, parentis et sororis commemoratione lacrimas
profudisse? qui numquam in acie pertimuerit, qui se armatus
saepe in hostium manum multitudinemque immiserit,
cum in eius modi periculis eadem se solacia suis relinquere
arbitraretur quae suus pater sibi reliquisset, idem nunc conturbato3
animo pertimescit ne non modo ornamento et adiumento
non sit suis sed etiam cum acerbissimo luctu dedecus
aeternum miseris atque ignominiam relinquat.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.