[43]
recordamini quos legatos
nuper in bello Italico1 L. Iulius, quos P. Rutilius, quos L. Cato,
quos Cn. Pompeius habuerit; scietis fuisse tum M. Cornutum,
L. Cinnam, L. Sullam, praetorios homines, belli gerendi peritissimos;
praeterea C. Marium, P. Didium, Q. Catulum,
P. Crassum, non litteris homines ad rei militaris scientiam,
sed rebus gestis ac victoriis eruditos. age vero, nunc inferte2
oculos in curiam, introspicite penitus in omnis rei publicae
partis; utrum videtis nihil posse accidere ut tales viri desiderandi
sint, an, si acciderit, eorum hominum copia populum
Romanum abundare? quae si diligenter attendetis, profecto,
iudices, virum ad labores belli impigrum, ad pericula
fortem, ad usum ac disciplinam peritum, ad consilia prudentem,
ad casum fortunamque felicem domi vobis ac liberis
vestris retinere quam inimicissimis populo Romano3 nationibus
et crudelissimis tradere et condonare4 maletis5.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.