[41]
videte1 igitur utrum sit aequius hominem honestissimum,
virum fortissimum, civem optimum dedi inimicissimis atque
immanissimis nationibus an reddi amicis, praesertim cum
tot res sint quae vestris animis pro huius innocentis salute
supplicent2, primum generis antiquitas, quam Tusculo, ex
clarissimo municipio, profectam in monumentis rerum gestarum
incisam ac notatam videmus, tum autem continuae praeturae,
quae et ceteris ornamentis et existimatione innocentiae
maxime3 floruerunt, deinde recens memoria parentis, cuius
sanguine non solum Asculanorum manus, a qua interfectus
est4, sed totum illud sociale bellum macula sceleris imbutum
est, postremo ipse cum in omnibus vitae partibus honestus
atque integer, tum in re militari cum summi consili et maximi
animi, tum vero usu quoque bellorum gerendorum in primis
eorum hominum qui nunc sunt exercitatus.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.