[34]
si M. Fonteium,
iudices, in causa deficerent omnia, si turpi adulescentia,
vita infami, magistratibus quos ante oculos vestros gessit
male gestis1, convictus2 virorum bonorum3 testimoniis, legationibus
flagitiose obitis, invisus4 suis omnibus in iudicium
vocaretur, si in eo iudicio colonorum populi Romani Narbonensium,
fidelissimorum sociorum Massiliensium, civium
Romanorum omnium testimoniis tabulisque premeretur,
tamen esset vobis5 magno opere providendum ne, quos ita
adflictos a vestris patribus maioribusque accepissetis ut
contemnendi essent, eos pertimuisse et eorum minis et
terrore commoti esse videremini.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.