[33]
an vero dubitatis, iudices, quin insitas inimicitias istae
gentes omnes et habeant et gerant cum populi Romani
nomine? sic existimatis eos hic1 sagatos bracatosque versari,
animo demisso2 atque humili, ut solent ei qui adfecti
iniuriis ad opem iudicum supplices inferioresque confugiunt?
nihil vero minus. hi3 contra vagantur laeti atque erecti4
passim toto foro cum quibusdam minis et barbaro atque
immani terrore verborum; quod ego profecto non crederem,
nisi aliquotiens ex ipsis accusatoribus vobiscum simul, iudices,
audissem, cum praeciperent ut caveretis ne hoc absoluto
novum aliquod bellum Gallicum concitaretur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.