[3]
... cite1 ... nemo, nemo, inquam, iudices, reperietur
qui unum se in quaestura M. Fonteio nummum dedisse, aut
illum ex ea pecunia quae pro aerario solveretur detraxisse
dicat; nullius in tabulis ulla huius furti significatio, nullum
in eis nominibus intertrimenti aut deminutionis vestigium
reperietur. atqui homines2, si qui in3 hoc genere quaestionis
accusati sunt4, reprehensos videmus primum testibus; difficile
est enim eum qui magistratui pecuniam dederit non aut
induci odio ut dicat aut cogi religione; deinde si qua gratia
testes deterrentur, tabulae quidem certe incorruptae atque
integrae manent. fac omnis amicissimos Fonteio fuisse,
tantum hominum numerum ignotissimorum atque alienissimorum
pepercisse huius capiti, consuluisse famae; res ipsa
tamen ac ratio litterarum confectioque tabularum habet
hanc vim ut ex acceptis et datis quidquid fingatur, aut surripiatur,
aut non constet, appareat. acceptas populo Romano
pecunias omnis isti rettulerunt; si protinus aliis aeque
magnas aut solverunt aut dederunt, ut, quod acceptum
populo Romano est, id expensum cuipiam sit, certe nihil
potest esse detractum. sin aliquid5 domum tulerunt, ex
eorum arca, e ra6 ...
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.