[29]
credo haec eadem
Indutiomarum in testimonio timuisse aut cogitavisse, qui
primum illud verbum consideratissimum nostrae consuetudinis
'arbitror', quo nos etiam tunc utimur cum ea
dicimus iurati quae comperta habemus, quae ipsi vidimus,
ex toto testimonio suo sustulit atque omnia se 'scire' dixit.
verebatur enim videlicet ne quid apud vos populumque
Romanum de existimatione sua deperderet, ne qua fama
consequeretur eius modi, Indutiomarum, talem virum, tam
cupide, tam temere dixisse; non1 intellegebat se in testimonio
nihil praeter vocem et2 os et audaciam neque civibus
suis neque accusatoribus nostris praestare debere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.