[22]
mihi enim semper una quaque de re
testis non solum semel verum etiam breviter interrogandus
est1, saepe etiam non interrogandus, ne aut irato facultas ad
dicendum data aut cupido auctoritas attributa esse videatur;
vos et saepius eandem rem animis agitare et diutius uno
quoque2 de teste cogitare potestis et, si quem nos interrogare
noluimus3, quae causa nobis tacendi fuerit existimare debetis.
quam ob rem, si hoc iudici praescriptum lege aut officio
putatis, testibus credere, nihil est cur alius alio iudice
melior aut sapientior existimetur4. Vnum est enim et simplex
aurium iudicium et promisce5 et communiter stultis ac
sapientibus ab natura datum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.