[5]
verum et tum
id feci quod oportuit, et nunc faciam quod necesse est.
nam cum esset de re pecuniaria controversia, quod damnum
datum M. Tullio diceremus, alienum mea1 natura videbatur
quicquam de existimatione P. Fabi dicere, non quia2 res
postulare non videretur. quid ergo est? tametsi postulat
causa, tamen, nisi plane cogit ingratiis, ad male dicendum
non soleo descendere. nunc cum coactus dicam, si quid
forte dicam, tamen id ipsum verecunde modiceque3 faciam,
tantum ut, quoniam sibi me non esse inimicum potuit priore
actione Fabius iudicare, nunc M. Tullio fidelem certumque
amicum esse cognoscat.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.